- ACTUARIUS
- I.ACTUARIUSMedicus Graecus; quem inter Medicos incertae aetatis collocat Voss. de Philosoph. c. 13.II.ACTUARIUSofficii nomen: sic enim proprie olim appellati, qui annonam a susceptoribus accipiebant, dato pittacio, in quo continebatur, quantum accepissent, eamque dein militibus erogabant, ut Car. du Fresne colligit ex tit. Codicis Theodos.de Erogatione militaris annonae. l. 11. 16. 24. 28. et tit. de Numerariis et Actuariis l. 3. 5. 10. 14. 15. Erant autem tot Actuarii, quot numeri militares, ut docet lex 16. de Erogat. milit. ann. Meminêre eorum Ammianus l. 20. c. 5. et l. 25. c. 10. Eutropius, l. 9. c. 7. Aur. Victor in Victorino et Trebellius Pollio in Victorino. c. 6. apud quem Paeanius vocem Actuarii, proprium hominis nomen esse putans, Α᾿κτουάριον vertit, cum γ῾πομνηματογράφον debuisset, Casaubonus ad loc. cit. vide quoque Schott. ad Aur. Victoris loc. cit. Ab huiusmodi autem Ectuario, cuius uxorem stupraverat compositâ factione Agrippinae, percussum esse Victorinum, tradit Pollio loc. cit. Prateio, apud Ioh. Calvin. Lex. Iurid. Actuarius, cuius meminêre Imperatores in. l. Actuarii et l. pen. C. de erog. mil. ann. et l. Actuarios C. de num. et Actuar. Novellâ 108. alibi, Graecis γ῾πομνηματοφύλατρ seu γ῾πομνηματογράφος, est actorum scriptor sive custos, quique ratiocinia pertractat: Quorum quidam aerarii Comitum l. 3. C. de div offic. alii Palatinorum numerorum rationes tractant, d. l. Actuarii: alii Praefecti Praetorio: alii Scholae, de quibus d. Novellâ 108. etc. Actuarius vero limes, apud Agrimensores, dictus est ab actus latitudine, qui viam populo dans agrum per iugera diseriminabat. nam duo actus (ita illis πλέθρον, seu agri spatium certum) quadrati (quorum quilibet finitur pedibus 120.) iugerum faciebant, cuius eadem erat latitudo cum unius actus longitudine, vide Salmas. ad Solin. p. 677. 678. et infra Quintus Sat. it. ubi de Legg. Semproniis. Hinc Actuarii pali Hygino, qui defigebantur inter centenos vicenos pedes, dicti ab Actus longitudine, quae per 120. pedes porrigebatur, Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.